# Controversiae 8.1.25-26

Seneca Maior, Controversiae, 8.1.25 to 8.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/8.1.25

Pars altera. Naufragum duo sacratissima inter homines acceperunt, hospitium et adfinitas; alterum praestiti, alterum etiam rogavi. Oblatas conciliante Fortuna nuptias, quod erat amantis, saepius rogavi, quod festinantis, non distuli. quid hic raptoris est, nisi quod indotatam duxi? Errat socer, qui putat mihi cariorem futuram puellam, si me potuerit occidere. quid enim superest? preces meae, quas totiens adhibui, an istius lacrimae, quas movi? Nihil mihi inimicus obicere praeter matrimonium potest. Magnus est amor, qui ex misericordia venit. Fundebamus lacrimas ex paenitentia discidii prioris, nec plura aut me proloqui aut istum respondere passae sunt mentes gaudiis occupatae. Nulla integritas tantum sibi etiam explorata confidit, ut causam velit dicere. Si interrogaveris filiam, partem legis imputaturus es; si non interrogaveris, legem. Si genero vitam daturus esset, etiam innocentiam reliquisset. Quaeritis, quid, dum fleret, fecerit? non negavit � et solebat negare, si nollet. Mortem optaturus est; non enim potest eas partes legis desiderare, quas habet. Seneca the Elder The Latin Library The Classics Page

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
