# Controversiae 9.1.116-120

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.116 to 9.1.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.116

[6] Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? 'Pater' inquit 'adest': malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, (ut) parricidae pater adsit, nos istius advocationi adsimus. Defendit quamvis nocentem. ecquid agnoscitis indulgentiam? illius est pater, qui maluit perire quam patrem caedere; infelix causam suam cum fratre iungebat. Exclamat iste: 'nihil illi mandabis! ego tibi et pro illo satis faciam?' 'Vt validius caederem, pro re publica' inquit 'feci'; vis tu pudorem habere nec imputare idem et rei publicae et tyranno? 'Pater' inquit 'mihi adest'; at mehercules frater non adesset. habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat civis, [quisquis] isti tradebatur. 'Tyrannum' inquit 'occidi'; at patrem quantulo minus quam occidisti! [7] POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem; quomodo enim aliter efficere potuissem, ut vulnera eius videretis? Non multum refert mea, ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. gravior esse testis solet, qui a reo surgit. Talis prorsus pater, quem nemo alius posset caedere, nisi (qui) amicus esse posset tyranni. Perit, ne parricidium aut faceret aut videret. in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. [8] CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, vexato laceratoque ore vix agnoscendus. putares duos fuisse, qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit. CESTI PII. 'Ego' inquit 'caesus sum: poenam remitto.' mirarer, nisi pro tam bono patre fuisset qui mori vellet. dignus est, quem invitum vindicetis; quid apud nos tantum crud(el)es patres vindicantur? 'Pater' inquit 'iussit'; ergo frater tuus impius fuit, qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites, aiebat tyrannus: 'non spectastis, quemadmodum patrem ceciderit?' QVI PATREM CECIDERIT, MANVS EIVS PRAECIDANTVR; hanc legem moriens laudavit tyrannus. Novissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
