Latin
9.1.121 to 9.1.123
Seneca Maior, Controversiae 9.1.121-123
Not analysed yet
[9] (Divisio. LATRO sic divisit:) an non quisquis patrem ceciderit puniatur: in lege, inquit, nihil excipitur, sed multa, quamvis non excipiantur, intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. quaedam vero tam manifesta sunt, ut nullam cautionem desiderent: [quam] quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei, qui per insaniam patrem pulsavit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? quid opus est caveri lege, ne puniatur infans, si pulsaverit patrem? quid opus est lege caveri, ne puniatur, si quis vi patrem sopitum et subita corporis gravitate conlapsum excitavit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? nondum de propria sed de communi causa loquor. si efficio [si], (ut) [quis] qui cecidit patrem possit absolvi, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio, nisi praemio fuerit. [10] Si (non), quisquis patrem [non] pulsavit, puniri debet, (an hic debeat). hanc quaestionem in partes plures divisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit: cogitate, (quam) multa [quam] tyrannus exegerit. pro publica innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes. hoc qui cogente tyranno fecit miserior fuit ipso vapulante. illa non dicitur (impudica, quae arcessita est a tyranno; ille non dicitur) sacrilegus, qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecravit. [11] an tutus sit qui patre iubente fecit: non cecidit sed paruit. et illud dixit in narratione: obstabat contumaci frater[no] vultu; intellexi non posse cogi (a) tyranno. an tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est, an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit et hoc animo ceciderit, ut aditum sibi faceret [sibi] ad amicitiam tyranni. MONTANVS et illam quaestionem ultimam fecit: an, etiamsi quid peccatum est, tanto merito redemptum sit.