# Controversiae 9.1.124-125

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.124 to 9.1.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.124

[12] GALLIO illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris: invitum, inquit, me (ne)mo vindicabit. si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius, qui caesus est. contra ait omnibus actionem dari; non enim privatam iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena sed manus perdere, ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rem publicam. tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici. [13] et ultimas fecit has quaestiones: an, si pio animo fecit, non teneatur; an pio animo fecerit. et illi quaestioni Latronis, an tutus sit qui patre volente fecit, ***: nunc, inquit, fingis in fili patrocinium sed tunc noluisti. et adiecit: ne dixerit idem voluisse patrem quod tyrannum. quaeritis, utri paruerit? tyrannus illum amavit, tamquam sibi paruisset. 'pater' inquit 'voluit': sed frater noluit. 'pater' inquit 'voluit': ita tu non tyranno tantum sed etiam patri dignus parricidio visus es? (et) cum descripsisset impium in fratrem, impium in patrem, adiecit: tyrannum quoque tunc, cum amare deberes, occidisti. [14] MONTANVS partem accusatoris declamavit et hoc colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex impudicitia, contumacibus ex servitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate. et induxit illum animose loquentem, qui iussus est prior patrem caedere: 'quid, si non cecidero' inquit 'quid facturus es? torquebis? occides? peius est quod imperas quam quod minaris.' certamen erat in uno homine, utrum plus posset natura an tyrannus. 'caede' inquit: 'non caedo'. 'verbera': 'non ferio'. haec fratre audiente. et illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus, magis praemium extimuit tyrannici imperi quam imperium. et cum descripsisset cicatrices pulsati patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque caesum putes.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
