# Controversiae 9.1.13-15

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.13 to 9.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.13

[2] CESTI PII. Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem? Non sum innocentior quam pater, ne (fe)licior quidem: hoc unum interest inter parentis et fili fortunam, quod illius calamitatium exitus fuit carcer, mearum initium. Exponam vobis, quam in neminem meorum ingratus sim: unus Miltiadis census inventus est Cimon filius. ne hic quidem quicquam habuit, quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynaegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec verebar, ne Cynaegirus suas pluris aestimaret manus: redemptus Cimon redemptoris felicitas est. [3] VOTIENI MONTANI. Facis iam ut dicam: non accepi beneficium, aut: reddidi. certius reddam, cum tam honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si alligatas haberem manus? Egit me attonitum dolor. Non mehercules me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo, nisi liber sum. Est vir egregius Callias, est misericors � sed utinam tantum adversus bonos! Maior iniuria est, si nunc manus Cimonis alligantur, quam fuit beneficium, quod tunc solutae sunt. Non iste iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed aequiore animo impudicam pati voluit. Vis tu divitias tuas abscondere, cum in eos incideris, qui mendicitate censentur? nihil habet domus nostra melius, quod ostendat, quam paupertatem: da pecuniam Miltiadi, qua damnationem luat; nocens erit. da Cimoni, qua patrem redimat; pius non erit. [4] VIBI GALLI. Nullo mihi felicior videor quam quod Miltiadis pretium fui. alligatus iacebat Persicae potentiae vindex, libertatis publicae adsertor; alligatus iacebat crimen ingratae civitatis. Adulteram dimittam, patiar adulteram, qui non tam glorior, quod filius sum Miltiadis quam quod vicarius? quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si adulterum solum occidero, exulandum est; quid faciam? occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. 'Vterque magnum beneficium dedistis (et) statim, dum datis, recepistis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod Cimonem.' Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: 'ubi sunt illae manus, quae solvere Miltiadem?' non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria; feci quod soleo: nihil aliud respexi quam patrem.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
