# Controversiae 9.1.149-155

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.149 to 9.1.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.149

[3] VOTIE(NI) MONTANI. (Si) mittis praeconem, adice illi omnia insignia: 'hic puer matrem perdidit, fratres amisit, novercam habet'; adfirmo tibi: non indicabit quisquis faverit. Erras et vehementer erras: filios quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. Vtra tandem iustior querella est? pater ab avo unum repetit, avus duos a patre. VIBI RVFI. Raptor ille [et] impotens, dum moriuntur nepotes mei, ad ianuam steti. Plus habeo quod avo quam quod reo timendum sit. [4] FVLVI SPARSI. Vnus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam novercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indiciva patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem veni, non sum admissus: haec vera vis fuit. ARGENTARI. 'Per quos (venenum paravit, quos) conscios habuit?' nescio; domi non fui. Amissa filia volui aliquem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: 'quid necesse est? quotiens videre volam, in domum veniam; quotiens volam, domum abducam'. Agamus tamquam adfines: tres habes filios, dividamus; et vide, quam non improbam divisionem desiderem: [et] ex tribus unum posco. Vtinam omnis, quos perdidit, quaereret! [5] BLANDI. Cum tradere vellem puerum, nescio quis exclamavit: 'puer, nunc peristi!' Nihil vobis subtraham; quidni? praeconi quoque omnia indicavi. MENTONIS. Rapui nepotem, habeo. redderem, si pater quaereret. [6] Divisio. MONTANVS VOTIENVS in has quaestiones divisit: an in re vis sit. nulla, inquit, vis est: quae arma, quam pugnam, quae vulnera habet? volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? 'rapuisti' inquit 'filium meum'; immo nepotem suum sustulit, immo venientem non potuit excludere. an, si pro illo fuit fieri vim, quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit: vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem villam armata manu, coniugem, liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? et medici alligant et corporibus nostris, ut medeantur, vim adferunt. an pro illo fuerit rapi: hoc loco accusatio novercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
