Latin
9.1.156 to 9.1.158
Seneca Maior, Controversiae 9.1.156-158
Not analysed yet
[7] GALLIO et illam quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putavit ex persona quam ex re: an cum avo nepotis nomine agi possit: non magis, inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam cum matre. habet sua iura natura, et hoc inter avum patremque interest, quod avo suos servare licet, patri et occidere. non potes, inquit, sic mecum agere tamquam cum alieno, ut dicas: 'quid tibi (cum) illo? quis es tu?' cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem dementem alligaturus est. quaedam iura non lege sed natura nobis attributa. nepotem suum avus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lascivientem feriet, nec iniuriarum quisquam cum illo aget. [8] et ultimam illam Gallio fecit, cum tractasset illa: licet mihi, ut prosim, vim facere; deinde, huic profuit: an avo ignoscendum sit, cum pro nepote adfectu (ab)latus fecerit. hoc loco tractavit, quam indignum esset damnari illum ob hoc. LATRO duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus complexus est: etiamsi vim fecit, an tamen damnari non possit, si bono animo fecerit; (deinde, an bono animo fecerit.) ait enim et de animo fieri controversiam avo et dicere patrem: 'non ut nepotem servaret, fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam veneficam, me tamquam veneficae emancipatum, quoi male liberi sui committerentur.' [9] Colore ergo LATRO hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne viva quidem uxore bene sibi cum socero convenisse, mortua vero professas inimicitias illum gessisse secum. languente puero venisse illum cum convicio, cum vociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos (fuis)se, ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad invidiam et contumeliam ge(ne)ri venientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere. medicos vero suasisse, ne veniret et puerum confunderet et impleret suspicionibus.