# Controversiae 9.1.159-165

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.159 to 9.1.165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.159

[10] SILONIS POMPEI color fuit, ut Latroni videbatur, qui controversiae repugnaret; dixit enim venisse avum ad imbecillum puerum. ad aegros non semper admitti, utique ad eos, qui graviter aegrotant; saepe et patrem non admissum. sic avo quoque intempestive venienti dictum: 'nunc non potes'. statim cum convicio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat hunc colorem optumum esse, si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: 'non est admissus'; sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: 'nunc non potes', sed 'ex toto non potes'. [11] GALLIO utrumque miscuit et hoc colore, qui videri potest alioqui thema evertere, parcius usus est: dictum est, inquit, illi: 'quiescit puer, paulum commorare; medici vetuerunt quemquam admitti'. scitis solere illos dicere: 'nec si pater venerit'. protinus iste clamare coepit: 'testor me non admitti' et tantum non tabellis signatis denuntiare. avum distuleram; accusatorem exclusi. iterum, inquit, venit cum convicio: 'iam unum occidistis, alterum occiditis!' nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua invidia quaeritur. non est admissus, cum diceret se nepotem suum non videre velle sed inspicere. *** sic egit: veni, non ut istum accusarem sed ut me defenderem. +GALLIO+ hoc colore usus est: non admisi avum, quia dictum erat mihi hoc illum animo venire, ut raperet. [12] Ex altera parte colorem hunc CESTIVS induxit: timuisse se de puero; (nec) frustra, inquit: duos occiderat noverca. et ait: vellem ad vos nocentior venirem reus, vellem tres raperem. ARGENTARIVS hoc colore usus est: rogatum a puero avum. negabat, inquit, posse se vivere, si in illa relinqueretur domo. HISPANVS hoc colore usus est: affectu se ablatum. sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. nolite mirari: post longum tempus illum videram.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
