# Controversiae 9.1.16-20

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.16 to 9.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.16

[5] MENTONIS. Cogita adulteros esse, pro quibus rogas; cogita, qualium misereri soleas. turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum, qui referre gratiam ne mortuis quidem desino. Ita mihi veros habere liberos contingat, quod quantum esset, Miltiades expertus est. [6] PORCI LATRONIS. Ego adulteros dimittam? ardet cupiditate vindictae animus. has manus continere non posset Miltiades, quas alligare potuit. Si in hoc solutus (sum,) redde me carceri. Ille Graeciae servator et vindex Persarum Orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum Fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus ob hoc videlicet ipsum, ut innocentia eius, quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. damnatus est innocens. (si) quis in civitate misericors est, nunc occasio(nem) misericordiae invenit: Miltiades redimendus est. Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem interfuturus, in quod me ipsum impenderam. Misereor accusatoris mei, non quia perdidit filiam, sed quia habuit: dignus erat Callias tales habere, quales redemit. Quodsi me in hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero. honestius patri alligor quam adultero solvor. Vt audivi esse qui pecuniam numeraret, miratus sum fuisse in civitate nostra quemquam, qui Cimonem redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem quidem meum, nisi innocens fuisset redemissem. [7] BLANDI. Obiciat licet vincula, numquam tamen efficiet, ut non magis carcere glorier quam matrimonio. diversi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, vincula non potes ferre; ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus? ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. 'statim' inquam 'Callias experitur an gratus sim'. +habes in gallian sine Cimone+ Pro una rogat, duos eripit. FVLVI SPARSI. Dic nunc: 'ego te carceri exemi', dum ego respondeam: ego me carceri tradidi. numquam effici poterit, ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captivis suis plenum.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
