Latin
9.1.166 to 9.1.169
Seneca Maior, Controversiae 9.1.166-169
Not analysed yet
[13] ALBVCIVS hoc colore usus est, ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; qui postea decessit, inter causas moriendi casum fratris fuisse. et servavit hunc colorem, ne quid in novercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum avum, si tantum defendere se voluisset. 'quid ergo? quare rapuisti?' amabam. huic maxime ab initio animum meum addix(er)am. in domo vestra (nihil) praeter ipsam domum timui. si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem. [14] (MONTANVS VOTIENVS) MARCELLVM MARCIVM aiebat sic narrasse: puer me secutus est. non criminor vobis illum: quidquid est, (meo) potius quam illius periculo fiat: ego rapui. 'ubi est?' inquit; vivit, salvus est. veni et cum voles aspice. 'redde' inquit; solus ego abs(tuli)? age, monstrabo, si vis, quis ante me tibi filios abstulerit. VARIVS GEMINVS eundem sensum dixit: quae est ista aut tam sera pietas (aut) tam praepostera? quaerere tuos a tertio incipis. [15] MONTANUS VOTIENVS, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, vitium suum, quod in orationibus non evitat, in scholasticis quoque evitare non potuit; sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus [ex] earundem rerum adnotatur iteratio. in scholasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. memini illum pro Galla Numisia apud centumviros tirocinium ponere. ex uncia heres erat patris sui Galla; obiciebatur illi veneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec veneficae. non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et(iam)nunc adiecit: relinquis nocenti nimium, innocenti parum. [16] ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere, quas aut totas possidere debet aut totas perdere. et plura multo, quae memoria non repeto. ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat. idem in hac declamatione fecisse eum memini: erras, inquit, pater, et vehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer iste (si) invenitur, perit. deinde: quisquis puero favet, ne inveniatur, optet. deinde: puer, nisi avum sequitur, fratres secuturus est; desine quaerere quem, si inveneris, sic perdes, ut invenire non possis. et deinde: rapuit istum avos, ne raperet noverca. et deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit, qui salvus est.