# Controversiae 9.1.170-180

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.170 to 9.1.180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.170

[17] GLYCON hunc sensum semel dixit, sed genere corrupto: TOUTO TO PAIDION, OTAN EURETHE, TOTE APOLEITAI. habet hoc Montanus vitium: sententias suas repetendo corrumpit. dum non est contentus unam rem semel bene dicere, efficit, ne bene dixerit. et propter hoc et propter alia, quibus orator potest poetae similis videri, solebat Scaurus Montanum 'inter oratores Ovidium' vocare; nam et Ovidius nescit quod bene cessit relinquere. ne multa referam, quae 'Montaniana' Scaurus vocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: cinis ipse sepulti in genus hoc pugnat. poterat hoc contentus esse; adiecit: tumulo quoque sensimus hostem. nec hoc contentus esse; adiecit: Aeacidae fecunda fui. aiebat autem Scaurus rem veram: non minus magnam virtutem esse scire dicere quam scire desinere. 6. VENEFICA TORQVEATVR, DONEC CONSCIOS INDICET. Quidam mortua uxore, ex qua filium habebat, duxit alteram et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens. accusavit maritus novercam venefici. damnata, cum torqueretur, dixit consciam sibi filiam esse. petitur puella ad supplicium. pater defendit. [1] CESTI PII. Non est, quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut re(ae): fratrem (desiderat). Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem, quod te frater amavit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, noverca, quod scisti consciam eligere. Paene dixi: 'ante actam eius vitam excutiamus'! FVLVI SPARSI. Nefaria mulier, filiae quoque noverca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. inter gladiatores quoque victoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis adversarium timeas quam qui vivere non potest, occidere potest. [2] VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies, et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per vulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non quod impulit tantum trahunt sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
