# Controversiae 9.1.181-186

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.181 to 9.1.186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.181

[3] VOTIENI MONTANI. Dum filium vindico, ubi gravissime mihi noceri posset, ostendi. Veneficio simile mendacium! Si incredibile est parricidium in (noverca, in) sorore creditis? non timeo, ne quis hoc in sorore credat, quod ego vix probavi in noverca. Natam mihi filiam quasi futurae pacis obsidem sustuli; aiebam: 'dum matris meminit, obliviscetur novercae'. at illa, dum novercae meminit, matris oblita est. 'Filia' inquit 'mihi conscia est': post hanc vocem remissa putares tormenta; similis facta torquenti est. Soror fratri venenum dedit? quamdiu luctati sumus, ut crederetur noverca privigno dedisse! Noverca, quod volueras consecuta es: damnasse iam paenitet. [4] ARGENTARI. Facio rem, iudices, non novam: liberos meos a noverca vindico. [ne] peto, ne, quia filium vindicavi, filiam perdam. Nisi succurritis, noverca vicit, ego victus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an novercam. Hoc mihi carior est, quod tam invisa matri fuit. CORNELI HISPANI. Si conscia esset, neminem expectarem; scitis, quemadmodum veneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: 'morere peius quam o(cci)disti'. non satis mihi ardere ignes videbantur, non satis insidere verbera; dixi: '[si] quid adicere tormentis tuis possum? puto, iubebo filiam adferri; vocet hoc aliquis!' [matrem] quid expavisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid extimuisti (matrem) tamquam novercam? [5] MARVLLI. Ne inter supplicia quidem desit occidere, et hanc quisquam putet non potuisse venenum sine conscia dare? Puella, quae occidisse fratrem dicitur, quid ante peccavit? noverca quoque ante privignum occidit quam filiam. Haec bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. ARELLI FVSCI. Etiam cineribus tuis infesta est noverca: quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse nisi fratrem? Prosit illi apud vos, quod illam pater laudat, et prosit, quod talis mater accusat. [6] MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam frater: ille habuit sine dubio novercam. 'Conscia' inquit 'est filia'; ego torqueri coepi, noverca torquere. Consecuta es, mulier, quod voluisti: solus omnium magis sensi novercam, cum perdidi.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
