# Controversiae 9.1.194-196

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.194 to 9.1.196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.194

[10] Divisio. CESTIVS in duas partes coniecturam divisit et primum quaesiit, an illi conscia opus fuerit. deinde, si opus [est aut] fuit, an hanc habuerit. non servavit autem modum, nam et illum locum diu tractavit: non posse sororem in mortem fratris impelli; et interim tam puellam voluit videri, ut nulli esset idonea ministerio. itaque elegantissime deridebat MONTANVS VOTIENVS in hac controversia ineptias rhetorum, quod sic declamarent, tamquam haec, quae nominata est, infans esset, nec intellegerent, si talis esset, ne futuram quidem ream. itaque hoc de(be)mus, inquit, nobis proponere: puellam eius aetatis, in qua est certe credibile scelus. illud quidem intolerabile esse aiebat: induxerat CESTIVS matrem dicentem filiae: 'da fratri venenum', (filiam respondentem: 'mater, quid est venenum?') [11] TRIARIVS multo rem magis ineptam, quia non invenit illam sed corrupit (nam ex Cesti sententia traxit). induxerat novercam dicentem: 'do fratri venenum', fecit illam respondentem: 'mater, et mihi da'. quid enim est tam absurdum quam matrem sic locutam cum puella: 'do fratri venenum'? non ferebat nec illam Triari sententiam, qua aliter Haterius usus (est), cum ad epilogum pervenisset: hoc loco debebat reus flere. num flet puella? inveniam, quemadmodum fleat: aliquis hoc imaginem fratris! illa enim, si tam puella est, ut dicat: 'mater, quid est venenum?' non potest tantae pietatis esse, ut eam imago fratris in lacrimas concitet. Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, maxime in eloquentia, cuius regula incerta est, ut vitia quidam sua et intellegant et ament. [12] CESTIVS pueriliter se dixisse intellegebat: 'mater, quid est venenum?'; deridebat enim MVRREDIVM, qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: 'compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es', fecerat respondentem puellam: 'pater, quid est rea?' et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit, homo venustus fuit; et ego (non)numq(uam) scio me ineptam sententiam dicere. multa autem dico non quia mihi placent sed quia audientibus placitura sunt.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
