# Controversiae 9.1.197-201

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.197 to 9.1.201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.197

[13] Et illud RVFI VIBI tolerabilius aiebat esse sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in HATERIO, qui et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre, quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium deportandos locari solere. quid enim intellegi vult hac sententia? ex toto puellam ambulare non posse, (an non posse) usque in exilium? verum est, sed nec mater eius potuisset. [14] SILO (a) parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae (et) totam hac figura declamavit: non sum, inquit, vobis dicturus, qualis debeat esse venefica. operam perdam, si coepero describere debere (esse) aetate provectam, usu exercitatam, invisam viro, quae possit etiam filiam occidere. supervacuum est uti pluribus verbis: in hac ipsa causa habemus veneficae exemplar. comparemus inter se duas reas, nec est, quod quaeratis aliquem, qui cognitionem vestram per omnis comparationis partis ducat; ego vobis dicam, quomodo illam accusaverim. ego illi obieci ante actam vitam; vos huic potestis obicere? et sic omnia circumit et comparando defendit. [15] illam quaestiunculam, quae in prima parte tractata erat a quibusdam, an illi utique opus fuisset conscia, sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione rea: 'dic, quam consciam habuerim'. ego negabam opus illi fuisse, aiebam: in eadem domo eras, venenum notum erat, novercae occasio facilis conviventi, non eras suspecta, nemo te timebat propter sororem. Ex altera parte hoc usus est colore: novercam ideo privigno venenum dedisse, ut filia sua sola heres esset. eandem illi et consciam fuisse venefici et causam. [16] Omnes declamatores aiebat voluisse aliquid novi dicere illo loco, quo nominabat noverca filiam consciam. dixit, inquit, HYBREAS: TI OUN; EFEUSATO CHATA TES IDIAS THUGATROS; OUCH. ALLA CHATA TES EMES.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
