# Controversiae 9.1.202-214

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.202 to 9.1.214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.202

Hanc sententiam FVSCVS ARELLIVS, cum esset ex Asia(nis), non casu dixit sed transtulit, ad verbum quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? immo de mea. Modestius hanc sententiam vertit HATERIVS: quid ergo? mentita est? quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia? [17] CESTIVS dixit: nominavit privigni sui sororem. ALBVCIVS dixit: quid habuit, quod dubitaret, an parceret filiae eius, a quo occidebatur, sorori eius, quem occiderat? TRIARIVS dixit: 'quid ergo? mater mentita est?' tolle matris nomen; post damnationem noverca est. BLANDVS dixit: 'nominabo istam, quae patri adfuit, istam, quae mortuo fratre (flevit, tort)a matre non flevit.' SILO POMPEIVS dixit: 'filia' inquit 'mihi conscia est.' post hoc eundem vultum eius notavi, quem videram moriente privigno. [18] MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM, amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: invenit, quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. non est hoc indicium sed alterum novercae veneficium. LATRO dixerat, cum descripsisset tormenta: instabam super caput non accusator sed tortor; ipse ignes subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admovebam: 'ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos? filium mihi eripuit. nisi citius illam oppressissem, et filiam abstulisset.' TRIARIVS dixit: cum accusarem, obieci veneficium. in ultima parte inter preces meas excitavi puellam ad ultionem fratris sui. haec res maxime iudices movit, haec maxime novercam offendit. ALBVCIVS dixit: postquam nominavit filiam, ad me respexit, videlicet ut sciret, an satis torsisset. NICETES egregie dixit in hoc eodem loco: SUNOIDE MOI, FESIN, E THUGATER. CHAI PROSETHECHEN. E TOUTOU. [19] MONTANVS, cum diceret illum locum: quamvis sceleratos parentes velle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam veneficam fingere, si potest facere. difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: favete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam immatura tulerit; favete, ut nullum scelus commissum sit, nisi quod solet; favete, ut potius noverca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. damnare illam potui, effugere non potui. sero fecisti, noverca: si hoc ante dixisses, potuisti praevaricationem pacisci. recte, cum damnareris, animosa eras, recte (aiebas: 'filiam habes; impune nihil) mihi potes facere'. si qua est fides, accusator insidias reae timui: nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustavi cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi novercam, timere de filia desii.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
