# Controversiae 9.1.215-219

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.215 to 9.1.219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.215

[20] Omnes illo colore usi sunt: a noverca nomi(na)tam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominavit, ut veros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis imponeret. fortasse nimio dolore tormentorum stupefacta nescit, quid loqueretur. novissume dixit: fortasse in hoc, ut, quae poenas venefici dabat, accusationis exigeret. illum sensum adiecit: ex meis hoc adfectibus aestumo: tunc, cum ira, cum odio furerem, circumspiciebam omnis ultionis vias oblitus innocentiae. si proprios habuisset filios noverca, occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere volui! sed propter hoc a me tuta erat, quod a matre non erat. (EXCERPTA CONTROVERSIARVM LIBRI NONI) Cimon ingratus Calliae 1. ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPREHENDERIT, DVM VTRVMQVE INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus in carcere alligatus decessit. Cimon, filius eius, ut eum sepeliret, vicarium se pro patris corpore dedit. Callias dives sordide natus redemit eum a re publica et pecuniam solvit eique filiam collocavit. ille deprehensam in adulterio deprecante patre occidit uxorem. ingrati reus est. Adulterium mihi carcer est. Ferrum mihi a lege traditum ad vindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam, Callia, si solvisti tales manus. Non potest generosus animus contumeliam pati. Hoc interest inter fortunam parentis et fili, quod illius calamitatum exitus fuit carcer, mearum initium. Vnus Miltiadis census inventus est Cimon filius. Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. Reddam beneficium, cum tam honestum desideraveris quam dedisti. ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si adhuc alligatas haberem manus? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Magnum uterque beneficium, dum damus, recepimus: ego quod Miltiadem redemi, tu quod Cimonem. Turpissimum duxi ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. ego sum, qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi veros habere liberos contingat, quod quantum sit, Miltiades expertus est. Dignus erat Callias talem genuisse, qualem redemit. Dic nunc: 'ego te carceri exemi', cum respondeam: ego me carceri tradidi. numquam fiet, ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Ego me a te redemptum putabam; emisti me filiae tuae. Calliae filiam duxi: hanc tibi, pater, dum ingratus esse nolo, iniuriam feci. Non possum ob id damnari, quod lege feci. Beneficium est quod totum eius causa praestatur, in quem confertur. ubi aliquis ex eo quid sperat aut praeparat, non beneficium sed consilium est. Summo te dedecore liberavi; invitus beneficium (accepisti). redemisti me et tu non rogantem. hic Virginios et quicumque vitiatas filias vel clauserunt vel occiderunt.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
