# Controversiae 9.1.236-239

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.236 to 9.1.239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.236

Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in Cretam Sabinus ierat, in theatro Graeci postulare coeperant, ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam et capillos magistratui Cretensium summittere. surrexit Sabinus et silentio manu facto 'hunc magistratum' inquit 'ego Romae bis gessi'. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. Idem, cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, 'non est' inquit '(quod) quemquam vestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa enim minime lauta res est.' Iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit? Privignus ab avo raptus novercae 5. DE VI SIT ACTIO. Quidam duos filios sub noverca amisit dubiis signis crudelitatis et veneni. tertium filium avus maternus rapuit, qui ad visendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de vi. Habui filiam, quamvis unus filius supersit, fecundam. Apud me nutriatur sine. quid times? ne non admittare, cum veneris? Non quaeris filios, quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. Pater a me unum repetit, ego duos a patre. Plus habeo quod avo quam quod reo timendum sit. Veni ad aegrotantes nepotes, admissus non sum. haec vera vis fuit. Nulla vis est, quae arma, pugnam, vulnera non habet. describe istius comitatum tumultus: unus (puer) est et unus senex. 'rapuisti' inquit 'filium meum'; immo nepotem meum sustuli, immo venientem non potui excludere. Si cuius obsessi a latronibus armata manu coniugem liberosque rapuissem, (accusari posset) beneficium meum? et medici alligant et corporibus nostris vi medentur. Non potest mecum agere tamquam cum alieno. habet sua iura natura, et hoc inter avum et patrem interest, quod avo servare licet suos, patri et occidere. Quae ista est tam sera pietas, tam praepostera? quaerere tuos a tertio incipis. Quisquis puero favit, ne inveniretur, optavit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
