Latin
9.1.240 to 9.1.250
Seneca Maior, Controversiae 9.1.240-250
Not analysed yet
Pars altera. Non ut nepotem servaret, fecit, sed ut infamaret uxorem veneficii, me veneficae (e)mancipatum. Mihi cum socero, iudices, ne viva quidem priore uxore convenit; mortua vero inimicum professus languente puero cum vociferatione atque convicio auspicans, quidquid accidit. Venit qui ad sanos nepotes numquam ante venisset. Non admisi; et tunc enim vidi venire rapturum. Extra. Habet hoc Montanus vitium: sententias suas repetendo corrumpit, dum non contentus unam rem semel bene dicere efficit, ne bene dixerit. propter hoc solebat Scaurus Montanum 'inter oratores Ovidium' vocare; nam et Ovidius nescit quod bene cessit relinquere. cum Polyxene esset adducta tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit: cinis ipse sepulti in genus hoc pugnat. poterat esse contentus; adiecit: tumulo quoque sensimus hostem. neque hoc contentus adiecit: Aeacidae fecunda fui. aiebat Scaurus non minus magnam virtutem esse scire dicere quam scire desinere. Filia conscia in veneno privigni 6. VENEFICA TORQVEATVR, DONEC CONSCIOS INDICET. Quidam mortua uxore, ex qua filium habebat, duxit alteram et ex ea sustulit filiam. (decessit adulescens. accusavit maritus novercam) veneficii. damnata, dum torqueretur, dixit consciam filiam. petitur ad supplicium puella. pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amavit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae noverca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. in gladiatoribus quoque condicio dura victoris est cum moriente pugnantis. nullum magis adversarium timeas quam qui vivere non potest, occidere potest. Concitatissima est rabies in morte et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et in mortis auctorem per vulnera ruunt. gladiator quem armatus fugerat, nudus insequitur, et praecipitati non quod impulit tantum trahunt sed quod occurrit. naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile veneficio! Dum novercae meminit, matris oblita est. Peto, ne, quia filium vindicavi, filiam perdam. nisi succurritis, noverca vicit, ego victus sum. Ne inter supplicia quidem desivit occidere. Prosit apud vos puellae, quod eam pater laudat, prosit, quod mater accusat. 'Conscia' inquit 'est filia'; ego torqueri coepi, noverca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset noverca, nisi in eam incidisset, quae odisse etiam filiam posset. Servus tortus furti Catonem conscium dixit; utrum plus tormentis creditis aut Catoni? Quod noverca tam sero, puella tam cito? In hoc poenas veneficii dabat, ut accusationis exigeret.