Latin
9.1.42 to 9.1.48
Seneca Maior, Controversiae 9.1.42-48
Not analysed yet
[3] P. ASPRENATIS. Vni fortasse osculo donavit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt. PORCI LATRONIS. Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum; una nocte contentus sum. 'Bibe, lictor, ut fortius ferias': ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit, qui sic occisus est? Qui scio, an, in cuius gratiam occisus est, in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat, tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim in illo convivio fuit, quoi esset credendum? Facilius est, ut, qui alia meretrici dederit, homicidium neget, quam ut, qui hoc quoque dederit, quicquam. ('Numquam) vidi': (ni)mirum numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe vidisset. [4] IVLI BASSI. Inter temulentas reliquias sumptuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur; inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in convivio scobem humanus sanguis everritur. Gratulor sorti tuae, provincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Servum si verberari voluisses, extra convivium abduxisses. ROMANI HISPONIS. Quis ferret te, si in triclinio tuo iudicium coegisses? scelus est in convivio damnare hominem; quid occidere? Ad arbitrium meretricis de reis pronuntiasti �nisi forte facilius in honorem eius decollas quam iudicas. [5] FVLVI SPARSI. Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures; quis credat ista aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? cadaver, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de convivio cogitat? 'Hominem' inquit 'occidi numquam vidi'; alioqui Flaminino praetore omnia alia vidisti? SILONIS POMPEI. Virum nobilissimum et tantis honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset: crudelem fecit. 'Numquam vidi'; adice, si vis: 'nec alio praetore videre potero'. [6] ALBVCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret, ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulaverit, quot innoxios damnaverit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse polliceor: uno convivio cum sua praetura reum evolvam. Instituuntur ab isto in provincia epulae et magnifico apparatu exstruitur convivium; distinguuntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? convivii eius apparatum sensit provincia. Extrahitur quidam e carcere in convivium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim virgae promuntur, et victuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur. me miserum! imperi Romani terrore lusisti. [7] O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter epulas voluptati sunt morientium gemitus. hic ultimus apparatus cenae fuit.