Latin
9.1.54 to 9.1.56
Seneca Maior, Controversiae 9.1.54-56
Not analysed yet
TRIARI. Quo crimine damnatus erat? caedis? non tamen in convivio occiderat. Animadverte diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges. [13] MONTANVS VOTIENVS has putabat quaestiones esse: an, quidquid in magistratu peccavit proconsul, vindicari possit maiestatis lege (reus [unum] enim, qui tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit hac se non lege teneri). non quidquid peccavit aliquis in magistratu maiestatem laedit: puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, veneno uxorem suam necare; puto, non hac lege causam dicet sed illis, parricidii et veneficii. vis scire non a quo fiat ad rem pertinere sed quid fiat? privatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit, quo maiestatem populi Romani laederet. puta, amicam habet proconsul; ideo maiestatis damnabitur? quod amplius est dico: puta, matronam corrumpit, dum proconsul est; adulterii causam dicet, non maiestatis. [14] singula, inquit, aestima quae obicis: si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animadvertisset in aliquem nullo rogante, numquid accusari posset? si non omne non recte factum hac lege vindicari potest, an id, quod sub auctoritate publica geritur. nam cum adulterium committit, (cum veneficium,) tamquam civis peccat [cum veneficium]; cum animadvertit, auctoritate publica utitur. in eo autem, quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione vindicandum est. dic enim mihi, si, cum animadvertere debeat, non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit convivali veste, si, cum classicum canere debeat, symphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit foedius est (et comparavit). [15] Deinde, si potest vindicari maiestatis lege id, quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccavit, an hoc possit: non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. is laedit populi Romani maiestatem, qui aliquid publico nomine facit; tamquam legatus falsa mandata adfert: sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit. imperator (turpe) foedus percussit: videtur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere. nunc nec viribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; (ipsi) enim imputatur, si quid fecit, non populo Romano. 'at ex te ceteros aestimant.' non; nam et ante hunc alii fuerunt, ex quibus aestimari possit, et post hunc erunt. et singulorum vitia nemo urbibus adscribit. [16] 'at tamen factum ipsum turpe est.' sed multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. nemo paene sine vitio est: ille iracundus est, ille libidinosus. non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur.