# Controversiae 9.1.57-60

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.57 to 9.1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.57

Deinde ad facti ipsius aestimationem venit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in convivio, quod rogante meretrice. [17] SILO POMPEIVS has adiecit quaestiones: an, si, quod facere ei licuit, fecit, non possit maiestatis lege accusari: potest, inquit; haec enim lex, quid oporteat, quaerit, aliae, quid liceat. licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et(iamsi) quod licet fecerit. licet qua quis velit veste uti; si praetor ius in veste servili vel muliebri dixerit, violabit maiestatem. deinde illam fecit quaestionem, an hoc facere ei licuerit: non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent tempore et loco mutato non licent. [18] De colore [inquit] quaeritur, quo uti debeat is, qui pro Flaminino dicit. quaedam controversiae sunt, in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANVS sed iis quae obiciuntur responsurum. [19] aiebat autem illam sententiam RVFI VIBII colorem actionis esse: [bonum setionis esse] bonum se animum habere pro reo, in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. ipse Montanus illum locum pulcherrime tractavit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio impotentiam, cui non nocuit et filium et victorem occidere, in Sulla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis avaritiam. (in hoc iam), inquit, praetore, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenaverit. utrum tandem, inquit, iniqui(us) est? [quod] obiciunt, quod damnatus perierit meretrici; postulant proconsulem perire damnato.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
