Latin
9.1.6 to 9.1.12
Seneca Maior, Controversiae 9.1.6-12
Not analysed yet
Non est autem utilis exercitatio nisi quae operi simillima est, in quod exercet; itaque durior solet esse vero certamine: gladiatores gravioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam adversarius detinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de velocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut levetur quo decernimus. [5] In scholasticis declamationibus contra (e)venit: omnia molliora et solutiora sunt. in foro partem accipiunt, in schola eligunt. illic iudici blandiuntur, hic imperant. illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, vox ad aures iudicis perferenda; hic ex vultu dicentis pendent omnium vultus. itaque, velut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scholis in forum transeuntes omnia tamquam nova et inusitata perturbant, nec ante in oratorem corroborantur quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scholasticis deliciis languidum vero labore durarunt. Lepidus, vir egregius et qui declamatorio non studio ***1. ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPRENDERIT, DVM VTRVMQVE CORPVS INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT. INGRATI SIT ACTIO. Miltiades peculatus damnatus in carcere alligatus decessit. Cimon, filius eius, ut eum sepeliret, vicarium se pro corpore patris dedit. Callias dives sordide natus redemit eum a re publica et pecuniam solvit; filiam ei suam collocavit, quam ille deprensam in adulterio deprecante patre occidit. ingrati reus est. [1] ALBVCI SILI. Non movet me periculum meum: semper nos in malis nostris non fortunam sed causam spectavimus. Non dubito, quin Callias redempturus fuerit Miltiaden si iam habuisset filiam nubilem. MVSAE. Alius aliud pati non potest: mihi adulterium (gravius) carcer est. ARELLI FVSCI patris. 'Nihil' inquit 'filiae plus possum dare quam Cimonem virum. quando(que) mihi ex eo contingent nepotes.' Ferrum a lege mihi traditum ad vindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam, Callia, si tales solvisti manus. Damnatus peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se patrem.