Latin
9.1.61 to 9.1.70
Seneca Maior, Controversiae 9.1.61-70
Not analysed yet
[20] Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse, quid fecerit. SILO POMPEIVS hoc colore usus est: non putavit, inquit, ad rem pertinere, ubi aut quando periret, qui perire deberet. TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in [contemni in] convivio (contemni) nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules, qui cotidie animadverterent; huius anno nullum esse occisum. dixit aliquis ex convivis: 'ego numquam [iratus] (vidi hominem occidi)'; dixit et mulier: 'et ego numquam'. iratus, quod clementia sua contemptui esset, 'curabo' inquit 'sciant non deesse mihi (severitatem: adducatur) sceleratus, quem videre lucem ultra non oportet!' occisus est; quis? damnatus. ubi? in praetorio. quo tempore? est enim ullum, quo nocens perire non debeat? [21] GALLVS VIBIVS dixit: 'meretrix oravit.' timebam mehercules, ne exorasset, ut aut indemnatus (occideretur aut damnatus) viveret. Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte. in descriptione supplici utique illi, qui voluerunt omnia legitima supplici verba in sententias trahere, in vitia inciderunt, tamquam dixit TRIARIVS: 'summove'; audis, lictor? summove a praetore meretricem. hoc non male adiecit: 'verbera'; sed vide, ne virgae tuae pocula nostra disturbent. +Silo Pompeius+ dixit: 'despolia'; meretrix, agnoscis hoc verbum? certe provincia agnoscit. [22] SILO POMPEIVS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animadvertit meretrix; 'age lege'; quicquam enim lege hic agitur? HISPANVS dixit: 'age lege'; tibi dicitur, Flamini(ne): vive sine meretrice, cena sine carnifice. ARGENTARIVS in quae solebat schemata minuta tractationem violentissime fregit: 'age lege'; scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua, hoc numquam se vidisse. MONTANVS VOTIENVS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem. [23] VIBIVS GALLVS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est.