# Controversiae 9.1.71-73

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.71 to 9.1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.71

Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa vindico. ipse enim audivi Florum quendam, auditorem Latronis, dicentem (non apud Latronem; neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem. declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum. nec ulli [nec] alii contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latro(ni), ut discipuli non audiri desiderarent sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores vocabantur, deinde in usu verbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam vendere.) [24] ut ad FLORVM revertar, ille dixit in Flaminino: refulsit inter privata pocula publicae securis acies. inter temulentas ebriorum reliquias humanum everritur caput. numquam Latro sic composuisset, ut, quia 'publicam' securem dicturus erat, diceret 'privata' pocula, nec in tam mollem compositionem sententia eius evanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos [et loco] et mensas percussum describeret. ille, cum in hac controversia descripsisset atrocitatem supplicii, adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. et illam dixit minus notam sententiam sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animadvertit in privato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calceatus quidem � nisi si, ut omnia spectaret meretrix, diligenter exegit. [25] RVFVS VIBIVS erat qui antiquo genere diceret. belle cessit illi sententia sordidioris notae: praetor ad occidendum hominem soleas poposcit. altera eiusdem generis sed non eiusdem successus sententia: cum deplorasset condicionem violatam maiestatis (et) consuetudinem maiorum descripsisset, qua semper voluissent ad supplicium (luce) advocari, sententiam dixit: at nunc a praetore lege actum est ad lucernam. Pollio tamen Asinius aiebat hanc se sententiam recipere. [26] Livius de oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem severitatem putant, aiebat MILTIADEN rhetorem eleganter dixisse: EPI TO DEKSION MAINONTAI. tamen in his, etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, illi qui abundantia laborant, plus habent furoris sed plus et corporis. semper autem ad sanitatem proclivius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest, qui simul et insanit et deficit.

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
