# Controversiae 9.1.98-101

Seneca Maior, Controversiae, 9.1.98 to 9.1.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/controversiae/9.1.98

Dixerat in hac controversia (CESTIVS) in illa quaestione, qua dicebat se nequaquam vim adhibuisse: quid ergo? quis adhibuit vim? tu tibi. non est quod dicat aliquis: 'quis sibi ipse vim adhibet?' solet fieri: ecce ego ipse mihi nocui. et illud dixerat: placet mihi in inritum revocari quae gesta sunt; quid do, ne indicaverim? [12] ARGENTARIVS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos, et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: etiamnunc pacisci volo: quid do, ut liberos meos recipiam? quid do, ne agnoverim? indignabatur Cestius detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas: quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. solebat et Graece dicere: O PITHECHOS MOU. fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. aiebat invicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: 'per manes praeceptoris mei Cesti', cum Cestius viveret. [13] omnibus autem insistebat Cesti vestigiis: aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat. illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret (et) illos semper admiraret(ur), qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia: cum Latine declamaverant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant. ex quibus fuit SABINVS CLODIVS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt: [14] dixit HATERIVS quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos, qui hermeneumata docerent. MAECENAS dixit: TUDEIDEN D' OUCH AN GNOIES, POTEROISI METEIE. CASSIVS SEVERVS venustissimam rem ex omnibus, qui, ab auditione eius cum rediret, interrogatus, quomodo dixisset, respondit: male CHAI CHACHOS. GLYCON dixit: AN AMFOTEROUS MOI ME APODOS, APOLESEIS AUTON TO DIDUMON. GALLIO autem elegantissime dixit a parte patris, cum [ut] ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero, tunc mihi heres sit: vis interrogem uter?

---

Seneca Maior, CONTROVERSIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
