# Suasoriae 1.1.122-134

Seneca Maior, Suasoriae, SUASORIAE, lines 1.1.122-1.1.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/suasoriae/1.1.122

[4] Divisio. In hac suasoria nihil aliud tractasse FVSCVM scio quam easdem quas supra rettuli quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. illud, quod nos delectavit, praeterire non possum. declamitarat Fuscus Arellius controversiam de illa, quae, postquam ter mortuos pepererat, somniasse se dixit, ut in luco pareret. valde in vos contumeliosus fuero, si totam controversiam, quam ego intellego me dicere *** (cum autem) Fuscus declamaret et a parte avi non agnoscentis puerum tractaret locum contra somnia et deorum providentiam, et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum, qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili versum:
scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat.
[5] auditor Fusci quidam, cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putavit aeque belle poni eundem versum et dixit:
scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat.
Fuscus illi ait: 'si hoc dixisses audiente Alexandro, scisses apud Vergilium et illum versum esse:
capulo tenus abdidit ensem.
et quia soletis mihi molesti esse de Fusco, quid fuerit, quare nemo videretur dixisse cultius, ingeram vobis Fuscinas explicationes. dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas.
HYBREAS in hac suasoria dixit: OION ESCHECHE BABULON MANTIN OCHUROMA.
(SVASORIARVM LIBER)
5. Deliberant Athenienses, an tropaea Persica tollant Xerse minante rediturum se, nisi tollerentur
[1] ARELLI FVSCI. Pudet me victoriae vestrae, si sic fugatum creditis Xersen, ut reverti possit. tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti, nisi quod vix fugientem sequi possit; totiens mersa classis. quid Marathona, quid Salamina referam? pudet dicere: dubitamus adhuc, an vicerimus. Xerses veniet? nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. prior enim metus futuri pignus est, et amissa, ne audeat, amissurum monent. ut interdum in gaudia surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita adversis frangitur. omne excit(at) animum decus; ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit, haeret circa damna sua et quae male expertus est vota deponit. si venturus esset, non minaretur. suis ira ardet ignibus et in pacta non solvitur. [2] non denuntiaret, si venturus esset, neque armaret nos nuntio nec instigaret victricem Graeciam nec sollicitaret arma felicia; magis superveniret improvidis et(iam), et arma indenuntiata (ad)moveret. quantumcumque Oriens valuit primo in Graeciam impetu effusum est. hoc ille numero ferox et in deos arma tulerat. extincta tot ante Xersem milia, tot sub ipso iacent; nulli nisi qui fugerunt supersunt. quid dicam Salamina? quid Cynaegiron referam et te, Polyzele? et hoc agitur, an viceris! haec ego tropaea dis posui, haec in totius conspectu Graeciae statui, ne quis timeret Xersen minantem. me miserum! pugnante Xerse tropaea posui; fugiente tollam? nunc Athenae vincimur: non tantum credetur redisse sed vicisse Xerses. non potest Xerses nisi per nos tropaea tollere. [3] credite mihi, difficile est attritas opes recolligere et spes fractas novare et (ex) paenitenda acie in melioris eventus fiduciam surgere.

---

Seneca Maior, SUASORIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
