Latin
SUASORIAE, lines 1.1.135-1.1.139
Seneca Maior, Suasoriae 1.1.135-139
Not analysed yet
CESTI PII. 'Inferam' inquit 'bellum'; alia mihi tropaea promittit. Potest maior venire quam victus est?
ARGENTARI. Non pudet vos? pluris tropaea vestra Xerses aestumat quam vos.
[4] Divisio. FVSCVS sic divisit: etiamsi venturus est Xerses, nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda: confessio servitutis est iussa facere. si venerit, vincemus. hoc non est diu colligendum: de eo dico 'vincemus' quem vicimus. sed ne veniet quidem. si venturus esset, non denuntiaret. fractus est et viribus et animo.
CESTIVS et illud adiecit, quod in prima parte tractavit, non licere Atheniensibus tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse, commune bellum fuisse, communem victoriam. deinde, ne fas quidem esse: numquam factum, ut quisquam consecratis virtutis suae operibus manus (ad)ferret. ista tropaea non sunt Atheniensium, deorum sunt. illorum bellum fuit, illos Xerses vinculis, illos sagittis persequebatur. hic omnia ad impiam et superbam Xersis militiam pertinentia. [5] quid ergo? bellum habebimus? habuimus, et si Xersem removeris, invenietur alius hostis. numquam magna imperia otiosa. enum(eratio) bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. deinde, non erit bellum; Xerses enim non veniet. multo timidiores esse qui superbissimi fuerint. novissime, ut veniat, cum quibus veniet? reliquias victoriae nostrae colliget; illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat domi et si qui ex fuga conquisiti sunt. nullum habet militem nisi aut fastiditum aut victum.
[6] ARGENTARIVS his duobus contentus fuit: aut non venturum Xersen aut non esse metuendum, si venerit. his solis institit et illud dixit quod exceptum est: 'tollite' inquit 'tropaea'; si vicisti, quid erubescis? si victus es, quid imperas? locum movit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xersen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi, sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc venturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.