# Suasoriae 1.1.140-146

Seneca Maior, Suasoriae, SUASORIAE, lines 1.1.140-1.1.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/suasoriae/1.1.140

[7] BLANDVS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. apparere vult posteris quemadmodum venerit: appareat quemadmodum redierit.
TRIARIVS omni dimissa divisione tantum exultavit, quod Xersen audiret venire: adesse ipsis novam victoriam, nova tropaea.
SILO POMPEIVS venusto genere sententiae usus est: 'nisi tollitis' inquit 'tropaea, ego veniam'; hoc ait Xerses: nisi haec tropaea tollitis, alia ponetis.
[8] Alteram partem solus GALLIO declamavit et hortatus ad tollenda tropaea dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim memoriam victoriae, quae perpetua esset. ipsa tropaea et tempestatibus et aetate consumi. bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis; pro re supervacua et nihil nocitura, si defieret, non esse suscipiendum. hic dixit utique venturum Xersen et descripsit adversus ipsos deos tumentem; deinde, habere illum magnas vires: neque omnes illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse. timendam esse fortunae varietatem. exhaustas esse Graeciae vires nec posse iam pati alterum bellum; illi esse immensam multitudinem hominum. hoc loco disertissimam sententiam dixit, quae vel in oratione vel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos vincere.
(SVASORIARVM LIBER)
6. Deliberat Cicero, an Antonium deprecetur
[1] Q. HATERI. Sciant posteri potuisse Antonio servire rem publicam, non potuisse Ciceronem. Laudandus erit tibi Antonius. in hac causa etiam Ciceronem verba deficient. Crede mihi: cum diligenter te custodieris, faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit 'roga, ut vivas' sed 'roga, ut servias'. Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu senatum voles, in quo non Cn. Pompeium visurus (es), non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt. [2] M. Cato, solus maximum vivendi moriendique exemplum, mori maluit quam rogare (nec erat Antonium rogaturus), et illas usque ad ultimum diem puras a civili sanguine manus in pectus sacerrimum armavit. Scipio, cum gladium in pectus abdidisset, quaerentibus qui in navem transierant militibus imperatorem 'imperator' inquit 'bene se habet'; victus vocem victoris emisit. 'Vetat' inquis '(me) Milo rogare, iudices'; i nunc et Antonium roga.

---

Seneca Maior, SUASORIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
