Latin
SUASORIAE, lines 1.1.15-1.1.18
Seneca Maior, Suasoriae 1.1.15-18
Not analysed yet
[9] FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiamsi navigari posset Oceanus, navigandum non esse. at rationem aliam primam fecit: modum imponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas, quae arbitrio suo constitit. dixit deinde locum de varietate fortunae, et, cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo attolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum ex fastigio suo devolutorum, adiecit: 'sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.' [10] secundam quoque quaestionem aliter tractavit; divisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. deinde: si essent, perveniri tamen ad illas non posse. hic difficultatem navigationis, ignoti maris naturam non patientem navigationis. novissime: ut posset perveniri, tanti tamen non esse. hic dixit incerta peti, certa deseri: descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset. hic matrem, de qua dixit: 'quomodo illa trepidavit, etiam quod Granicum transiturus esses!'
[11] GLYCONIS celebris sententia est: TOUTO OUCH ESTI SIMOEIS OUDE GRANICHOS. TOUTO EI ME TI CHACHON EN, OUCH AN ESCHATON ECHEITO. hoc omnes imitari voluerunt. PLVTION dixit: CHAI DIA TOUTO MEGISTON ESTIN, OTI AUTO MEN META PANTA, META DE AUTO OUTHEN. ARTEMON dixit: BOULEUOMETHA, EI CHRE PERAIOUSTHAI. OU TAIS ELLESPONTIAIS EOSIN EFESTOTES OUD' EPI TO PAMFULIO PELAGEI TEN EMPROTHESMON CHARADOCHOUMEN AMPOSIN. OUDE EUFRATES TOUT ESTIN OUDE INDOS, ALL EITE GES TERMA EITE FUSEOS OROS EITE PRESBUTATON STOICHEION EITE GENESIS THEON, IEROTERON ESTIN E CHATA NAUS UDOR. APATVRIVS dixit: ENTHA MEN E NAUS ECH MIAS FORAS (EIS) ANATOLAS, ENTHA DE EIS TAS AORATOUS DUSEIS.
CESTIVS (dixit, cum saevitiam maris) descripsit: fremit Oceanus, quasi indignetur, quod terras relinquas. [12] corruptissimam rem omnium, quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant DORIONIS esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare deiecit: ***haec quomodo ex corruptis eo perveniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. tumidum est OROUS OROS APOSPATAI. Vergilius quid ait? rapit
haud partem exiguam montis.