Latin
SUASORIAE, lines 1.1.158-1.1.159
Seneca Maior, Suasoriae 1.1.158-159
Not analysed yet
[11] VARIVS GEMINVS sic divisit: hortarer te, si nunc alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius quam rogares. et omnia complexus est quae a ceteris dicta erant, sed adiecit et tertium; adhortatus est illum ad fugam: illic esse M. Brutum, illic C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam sententiam, quam Cassius Severus unice mirabatur: quid deficimus? et res publica suos triumviros habet. deinde etiam, quas petere posset regiones, percucurrit: Siciliam dixit vindicatam esse ab illo, Ciliciam a proconsule egregie administratam, familiares studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est, in Cassi et in Bruti castra. itaque Cassius Severus aiebat alios declamasse, Varium Geminum vivum consilium dedisse.
[12] Alteram partem pauci declamaverunt; (fere) nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari; bene de Ciceronis animo iudicaverunt. GEMINVS VARIVS (de)clamavit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum, ut velit vivere. quod grandia loquitur et dicit: 'mors nec immatura consulari nec misera sapienti', non movet me; ideo iam perit? ego belle mores hominis novi: faciet, rogabit. nam quod ad servitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet. et Pompeius illum et Caesar subegerunt. veteranum mancipium videtis. et complura alia dixit scurrilia, ut illi mos erat. [13] divisit sic, ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum. in priore parte illud posuit, non esse turpe civem victorem rogari a victo. hic, quam multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. deinde, ne iniquum quidem esse Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset. qui litem incohasset, ab eo semper nasci satisfactionem, a coacto rogari. deinde, non pro vita illum sed pro re publica rogaturum: satis illum sibi vixisse, rei publicae parum. in sequenti parte dixit exorari solere inimicos: ipsum exoratum a Vatinio Gabinioque reis adfuisse. facilius exorari Antonium posse, qui �cum tertio� esset, ne quis (ex) tribus hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet. fortasse et irasci Antonium, qui ne tanti quidem illum putasset, quem rogaret. [14] fuga quam periculosa esset, cum descripsisset, adiecit: quocumque pervenisset, serviendum illi esse: ferendam esse aut Cassii violentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam.