# Suasoriae 1.1.166-170

Seneca Maior, Suasoriae, SUASORIAE, lines 1.1.166-1.1.170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/suasoriae/1.1.166

[18] Bassus Aufidius et ipse nihil de animo Ciceronis dubitavit, quin fortiter se morti non praebuerit tantum sed obtulerit:
AVFIDI BASSI. Cicero paulum remoto velo postquam armatos vidit, 'ego vero consisto' ait; 'accede, veterane, et, si hoc saltim potes recte facere, incide cervicem'. trementi deinde dubitantique 'quid, si ad me' inquit 'primum venissetis?'
[19] Cremutius Cordus et ipse ait Ciceronem, secum cogitasse, utrumne Brutum an Cassium an Sex. Pompeium peteret, omnia illi displicuisse praeter mortem.
CREMVTI CORDI. Quibus visis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse (quippe non satiatus modo caedendis civibus sed differtus quoque), super rostra exponit. itaque, quo saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus, quibus multorum capita servaverat, tum per artus sublatus aliter ac solitus erat a civibus suis conspectus est, praependenti capillo orique eius inspersa sanie, brevi ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris sui. praecipue tamen solvit pectora omnium in lacrimas gemitusque visa ad caput eius deligata manus dextera, divinae eloquentiae ministra. ceterorumque caedes privatos luctus excitaverunt, illa una communem.
[20] BRVTTEDI NIGRI. Elapsus interim altera parte villae Cicero lectica per agros ferebatur. sed ut vidit appropinquare notum sibi militem, Popillium nomine, memor defensum a se laetiore vultu aspexit. at ille victoribus id ipsum imputaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine vitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo. (et hic voluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere sed magnitudine rei obrutus est:) [21] [Bruttedi Nigri] ut vero iussu Antonii inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximo viro inferiae, nec, ut solet, vitam depositi in rostris corporis contio audivit sed ipsa narravit: nulla non pars fori aliquo actionis inclutae signata vestigio erat, nemo non aliquod eius in se meritum fatebatur. hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miserrimi temporis servitutem a Catilina dilatam in Antonium.

---

Seneca Maior, SUASORIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
