# Suasoriae 1.1.171-176

Seneca Maior, Suasoriae, SUASORIAE, lines 1.1.171-1.1.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/suasoriae/1.1.171

Quotiens magni alicuius (viri) mors ab historicis narrata est, totiens fere consummatio totius vitae et quasi funebris laudatio redditur. hoc, semel aut iterum a Thucydide factum, item in paucissimis personis usurpatum a Sallustio, T. Livius benignus omnibus magnis viris praestitit. sequentes historici multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, ut Graeco verbo utar, EPITAFION Livius reddit:
[22] T. LIVI. Vixit tres et sexaginta annos, ut, si vis afuisset, ne immatura quidem mors videri possit. ingenium et operibus et praemiis operum felix, ipse fortunae diu prosperae; sed in longo tenore felicitatis magnis interim ictus vulneribus, exilio, ruina partium, pro quibus steterat, filiae amatae exitu tam tristi atque acerbo, omnium adversorum nihil, ut viro dignum erat, tulit praeter mortem, quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore inimico (nihil) crudelius passus erat quam quod eiusdem fortunae compos victo fecisset. si quis tamen virtutibus vitia pensarit, vir magnus ac memorabilis fuit, et in cuius laudes (ex)equendas Cicerone laudatore opus fuerit.
Vt est natura candidissimus omnium magnorum ingeniorum aestimator T. Livius, plenissimum Ciceroni testimonium reddidit.
[23] Cordi Cremuti non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim in ea Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem, quod paene maxime tolerabile est:
CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam avide exercendas. civis non solum magnitudine virtutum sed multitudine quoque conspiciendus.
AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, vir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius abit, uno ipsius vitio laesa, quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut peteret alterum aut invicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum, quo nullius interesset ipsum mori, vidit.

---

Seneca Maior, SUASORIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
