# Suasoriae 1.1.177-50

Seneca Maior, Suasoriae, SUASORIAE, lines 1.1.177-1.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/suasoriae/1.1.177

[24] Pollio quoque Asinius, qui Verrem, Ciceronis reum, fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat, testimonium tamen quamvis invitus plenum ei reddit:
ASINI POLLIONIS. Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuri in omne aevum praedicare de ingenio atque industria superva(cuum est). natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, (si) quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit valetudo. tunc pax diutina, cuius instructus erat artibus, contigit. namque [a] prisca severitate iudiciis exacta maxima noxiorum multitudo provenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magno munere deum, consilio (suo) industriaque. utinam moderatius secundas res et fortius adversas ferre potuisset! namque utraeque cum (e)venerant ei, mutari eas non posse rebatur. inde sunt invidiae tempestates coortae graves in eum, certiorque inimicis adgrediendi fiducia. maiore enim simultates appetebat animo quam gerebat. sed quando mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.
[25] Adfirmare vobis possum nihil esse in historiis eius hoc, quem rettuli, loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem sed certasse cum Cicerone videatur. nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis; concupiscite et poenas certe non dabitis.
Nemo tamen ex tot disertissimis viris melius Ciceronis mortem deploravit quam Severus Cornelius:
[26] CORNELI SEVERI
oraque magnanimum spirantia paene virorum
in rostris iacuere suis. sed enim abstulit omnis,
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
tunc redeunt animis ingentia consulis acta
iurataeque manus deprensaque foedera noxae
patriciumque nefas; extincti poena Cethegi
deiectusque redit votis Catilina nefandis.
quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
profuerant, sacris exculta quid artibus aetas?

---

Seneca Maior, SUASORIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
