# Suasoriae 1.1.20-55

Seneca Maior, Suasoriae, SUASORIAE, lines 1.1.20-1.1.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/suasoriae/1.1.20

anne alio positas ultra sub cardine gentes
atque alium bellis intactum quaerimus orbem?
di revocant rerumque vetant cognoscere finem
mortales oculos. aliena quid aequora remis
et sacras violamus aquas divumque quietas
turbamus sedes?
[16] Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam GLYCONI, sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte. utr(or)umque faciam vobis potestatem, et volebam vos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana. potuisset [et] enim fieri, ut vos magis illa laudaretis, quae insaniunt � et nihilo minus poterit fieri, quamvis distinxerim. illa belle dixit: *** sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione supervacua atque tumida perderet; adiecit enim: *** illud quosdam dubios iudicii sui habet, ego non dubito contra sententiam ferre: UGIAINE, GE, UGIAINE, ELIE. MACHEDONES ARA CHAOS EISASSOUSI.
(SVASORIARVM LIBER)
2. Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant, an et ipsi fugiant
[1] ARELLI FVSCI patris. At, puto, rudis lecta aetas, animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus, hebetataque senio aut vulneribus corpora. quid dicam, potissimos Graeciae an Lacedaemoniorum electos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot victarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? pudet consilii nostri; pudet, etiamsi non fugimus, deliberasse talia. 'at cum tot milibus Xerses venit.' hoc Lacedaemonii, et adversus barbaros? non refero opera vestra, non avos, non patres, quorum [non] exemplo ab infantia surgit ingenium; pudet Lacedaemonios sic adhortari, sed loco tuti sumus. licet totum classe Orientem trahat, licet intuentibus explicet inutilem numerum; hoc mari quod tantum ex vasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis vixque minimo aditus navigio est, et huius quoque remigium arcet inquietum omne quod circumfluit mare, fallentia cursus vada altioribus internata, aspera scopulor(um) et cetera, quae navigantium vota decipiunt. pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint. [2] Non referam Persarum spolia; certe super spolia nudus cadam. sciet et alios habere nos trecentos, qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc sumite animum: nescio an vincere possimus; vinci non possumus. Haec non utique perituris refero, sed et si cadendum est, erratis, si metuendam creditis mortem. nulli natura in aeternum spiritum dedit statque nascentibus in finem vitae dies. ex inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe minimis succidunt corpora. indenuntiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuventus causa cadit. optamus quoque plerumque mortem; adeo in securam quietem recessus ex vita est. at gloriae nullus finis est proximique deos hic acie caesi sacrum (habebitis.) feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria �iteres illud� quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacravit viros referam? ut unum Othryadem excitem, adnumerare trecentis exempla possum.

---

Seneca Maior, SUASORIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
