Latin
SUASORIAE, lines 1.1.219-1.1.222
Seneca Maior, Suasoriae 1.1.219-222
Not analysed yet
[5] POMPEI SILONIS. Quale est, ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antonii? Misericordiam tu istam vocas, supplicium sumptum (de) Ciceronis ingenio? Credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt faeneratores, si bene pacem Brutus et Cassius. hominem et vitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scaenicos amores sanguine civili luxuriantem, hominem qui creditoribus suis oppigneravit rem publicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satisfacere! tuis utar, Cicero, verbis: 'cara est cuiquam salus, quam aut dare aut eripere potest Antonius?' Non est tanti servari Ciceronem, (ut) servatum Antonio debeam.
[6] TRIARI. Compulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iovem obsessum et Camillum exulem. nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putavit Romanos salutem pactioni debere. O gravem vitam, etiamsi sine pretio daretur! Antonius hostis a re publica iudicatus nunc hostem rem publicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster (est) dominus.
[7] ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est. mentior? quid enim iste non potest, qui occidere Ciceronem potest, qui servare nisi crudelius quam occidat non potest? ignoscere tu illum tibi putas, qui ingenio tuo irascitur? ab hoc tu speras vitam, cui nondum verba tua exciderunt? ut corpus, quod fragile et caducum est, servetur, pereat ingenium, quod aeternum est? ego mirabar, si non crudelior esset Antonii venia.
[8] ***P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat, quod in te solum immortale est. Qualis est pactio? aufertur Ciceroni ingenium; sine vitam. promittuntur (pro) oblivione nominis tui pauci servitutis anni. non ille te vivere vult sed facere ingenii tui superstitem. Videlicet Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium, nemo Ciceronem. (Ingenium Ciceronis) pateris perire, ut, quod Cicero optimum habet, ante se efferat? sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem.