# Suasoriae 1.1.225-228

Seneca Maior, Suasoriae, SUASORIAE, lines 1.1.225-1.1.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/suasoriae/1.1.225

[11] SILO POMPEIVS sic egit, ut diceret Antonium non pacisci sed illudere: non esse illam condicionem sed contumeliam. combustis enim libris nihilominus occisurum. non esse tam stultum Antonium, ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone comburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum, quod posset ipse facere, nisi forte non esset in scripta Ciceronis ei ius, cui esset in Ciceronem. quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi non vitam cum condicione promittere sed mortem sub infamia quaerere. itaque quod turpiter postea passurus esset, nunc illum debere fortiter pati.
Et haec suasoria (Murredii insania) insignita est. dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractione aut adiectione syllabae facit sensum: 'Pro facinus indignum! peribit ergo quod Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit.'
[12] Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conversae sunt. solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria cum ius iurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: 'ita te legam!' CESTIVS, homo nasutissimus, dissimulavit exaudisse se, ut adulescentem ornatum, quasi imprudens obiurgaret: 'Quid dixisti, quid? ita te fruar?'
Erat autem Cestius nullius quidem ingenii (nisi sui amator), Ciceroni etiam infestus, quod illi non impune cessit. [13] Nam cum M. Tullius, filius Ciceronis, Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam ademerat et ebrietas, si quid ex ea supererat, subducebat; subinde interrogabat, quid ille vocaretur, qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, novissime servus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait: 'hic est Cestius, qui patrem tuum negabat litteras scisse.' adferri protinus flagra iussit et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestii satisfecit.

---

Seneca Maior, SUASORIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
