Latin
SUASORIAE, lines 1.1.51-1.1.216
Seneca Maior, Suasoriae 1.1.51-216
Not analysed yet
abstulit una dies aevi decus, ictaque luctu
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
unica sollicitis quondam tutela salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
vindex, ille fori, legum iurisque togaeque,
publica vox saevis aeternum obmutuit armis.
informes voltus sparsamque cruore nefando
canitiem sacrasque manus operumque ministras
tantorum pedibus civis proiecta superbis
proculcavit ovans nec lubrica fata deosque
respexit. nullo luet hoc Antonius aevo.
hoc nec in Emathio mitis victoria Perse
nec te, dire Syphax, non fecit (in) hoste Philippo,
inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.
[27] Non fraudabo munic(ip)em nostrum bono versu, ex quo hic multo melior Severi Cornelii processit:
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, (pingue) quiddam sonantis atque peregrinum. is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Corvini Pollionem Asinium advocaverat et in principio hunc versum non sine assensu recitavit:
Deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae.
Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: 'Messala, tu, quid tibi liberum sit in domo tua, videris; ego istum auditurus non sum, cui mutus videor'; atque ita consurrexit.
Enae interfuisse recitationi Severum quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse hunc versum quam Pollioni apparet, quod meliorem quidem sed non dissimilem illi et ipse composuit.
Si hic desiero, scio futurum, ut vos illo loco desinatis legere, quo ego a scholasticis recessi; ergo, ut librum velitis usque ad umbilicum revolvere, adiciam suasoriam proximae similem.
(SVASORIARVM LIBER)
7. Deliberat Cicero, an scripta sua comburat promittente Antonio incolumitatem, si fecisset
[1] Q. HATERI. Non feres Antonium. (in)tolerabilis in malo ingenio felicitas est, nihilque (prava) cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. difficilis est, non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum, tamen non taedet tantum me vitae meae sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? Remittere ait se tibi, ut vivas, commentus, quemadmodum eripiat etiam quod vixeras. crudelior est pactio Antonii quam proscriptio: ingenium erat, in quod nihil iuris haberent triumviralia arma. commentus est Antonius, quemadmodum, quod non poterat cum Cicerone (proscribi, a Cicerone) proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut vitam magni aestimares, si libertas suum haberet in civitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non civili ense cervicibus luerentur. nunc ut scias nihil esse melius quam mori, vitam tibi Antonius promittit. pendet nefariae proscriptionis tabula tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis viri; paene nemo relinquitur, nisi qui servire possit. nescio, an hoc tempore vivere velis, Cicero; nemo est, cum quo velis. merito hercules illo tempore vixisti, quo Caesar ultro te rogavit, ut viveres, sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat res publica sed in boni principis sinum ceciderat.