# Suasoriae 1.1.56-60

Seneca Maior, Suasoriae, SUASORIAE, lines 1.1.56-1.1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/suasoriae/1.1.56

[3] TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium sed fabula vinci? Magnum aes alienum virtutis est nasci Laconem. Ad certam victoriam omnes remansissent, ad certam mortem tantum Lacones. Ne sit Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi viros. Melius revocabimus fugientes trecenos quam sequemur. 'Sed montes perforat, maria contegit.' numquam (in) solido stetit superba felicitas, et ingentium imperiorum magna fastigia oblivione fragilitatis humanae conlapsa sunt. scias licet ad finem non pervenisse quae ad invidiam perducta sunt. maria terrasque, rerum naturam statione mutavit sua: moriamur trecenti, ut hic primum invenerit quod mutare non possit. Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus?
[4] PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus? Rumori terga vertitis? sciamus saltem, qualis sit iste quem fugimus. Vix illud victoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones, an fugeremus, deliberavimus. 'At enim moriemur.' quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne revertar. Arma nobis fabulae excutiunt? Nunc, nunc pugnemus; latuisset virtus inter trecenos. 'Ceteri quidem fugerunt.' si me quidem interrogatis, quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar: electi sumus, non relicti.
[5] GAVI SABINI. Turpe est cuilibet viro fugisse, Laconi etiam deliberasse.
MARVLLI. In hoc restitimus, ne in turba fugientium lateremus? Habent quemadmodum se excusent Graeciae treceni: 'mu(ni)tas Thermopylas putavimus, cum relinqueremus illic Laconas'.
CESTI PII. Quam turpe es(se)t fugere, iudicastis, Lacones, tam diu non fugiendo. Omnibus sua decora sunt: Athenae eloquentia inclutae sunt, Thebae sacris, Sparta armis. ideo hanc Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam, ideo Taygeti nemoris difficilia nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo operibus caelum merito; ideo muri nostri arma sunt. [6] O grave maiorum virtutis dedecus: Lacones se numerant, non aestimant! Videamus, quanta turba sit, ut habeat certe Sparta etiamsi non fortes milites at nuntios veros. Ita ne bello quidem sed nuntio vincimur? merito hercules omnia contempsit quem Lacones audire non sustinent. Si vincere Xersen non licet, videre liceat; volo scire, quid fugiam. Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, non muris nec (e)ducatione; nihil prius illorum imitabor quam fugam?

---

Seneca Maior, SUASORIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
