Latin
SUASORIAE, lines 1.1.61-1.1.66
Seneca Maior, Suasoriae 1.1.61-66
Not analysed yet
[7] POMPEI SILONIS. Xerses multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt. nihil refert, quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit, quantumque nationum secum Xerses trahat; tot ad nos pertinent quot locus ceperit. (Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi.)
CORNELI HISPANI. Pro Sparta venimus, pro Graecia stemus. Vincamus hostes, socios iam vicimus. Sciat iste insolens barbarus nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego vero, quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere Thermopylas. nil erit, quod virtuti nostrae se opponat, quod inserat; non latebit in turba Laco; . quocumque Xerses aspexerit, Spartanos videbit.
[8] BLANDI. Referam praecepta matrum, 'aut in his aut cum his'? minus turpe est a bello inermem reverti quam armatum fugere. referam captivorum verba? captus Laco 'occide' inquit, 'non servio'. non potuit capi, si fugere voluisset. Describite terrores Persicos; omnia ista, cum mitteremur, audivimus. Videat trecentos Xerses et sciat, quanti bellum aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Revertamur ne nuntii quidem nisi novissimi? Quis fugerit, nescio; hos mihi Sparta commilitones dedit. Descriptio Thermopylarum. nunc me delectat quod fugerunt treceni; angustas mihi Thermopylas fecerunt.
[9] Contra. CORNELI (HI)SPANI. At ego maximum (video) dedecus futurum rei publicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia vicerit quam Laconas. Ne testem quidem virtutis nostrae habere possumus; id de nobis credetur quod hostes narraverint. Habetis consilium meum; id est autem meum quod totius Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes vos vult esse sed perditos.
CLAVDI MARCELLI. Non vincent nos sed obruent. satis fecimus nomini, ultumi cessimus. ante nos rerum natura victa est.
[10] Divisio. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid, quod vos excitare posset, (sed) ut sciretis, quam nitide Fuscus dixisset vel quam licenter. ipse sententiam (non) feram: vestri arbitrii erit, utrum explicationes eius luxuriosas putetis an �ut poetas� Pollio Asinius aiebat hoc non esse suadere (sed) lascivere. recolo nihil fuisse me iuvene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alius alia inclinatione vocis velut sua quisque modulatione cantabat. at quia semel in mentionem incidi Fusci, ex (ordine) omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiamsi nihil occurrerit, quod quisquam alius in his suasor(iis) dixerit.