Latin
SUASORIAE, lines 1.1.76-1.1.81
Seneca Maior, Suasoriae 1.1.76-81
Not analysed yet
[14] Sed ut revertar ad Leonidam et trecentos, pulcherrima illa fertur GLYCONIS sententia: ***
In hac ipsa suasoria non sane refero memoria (dignam) ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi DAMAE: POI FEUKSESTHE, OPLITAI, (EPI TA) TEICHE;
De positione loci eleganter dixit HATERIVS, cum angustias loco facundissime descripsisset: natus trecentis locus.
CESTIVS, cum descripsisset, quos (honores) habituri essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulchra nostra iurabitur. NICETES longe disertius hanc phantasiam movit et adiecit: ***nisi antiquior Xerses fuisset quam (ut) Demosthenes ORCHON hic diceret. ***hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas sed adversas hostibus: ***
[15] POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore viguit quo LESBOCLES, magni nominis et nomini respondentis ingenii. in quibus quanta fuerit animorum diversitas in simili fortuna, puto vobis indicandum, multo magis quia ad vitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. utrique filius eisdem diebus decessit: Lesbocles scholam solvit, nemo umquam amplius (declamantem audivit. maiore) animo se gessit Potamon; a funere filii contulit se in scholam et declamavit. utriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius (quam) virum. [16] Potamon, cum suasoriam de trecentis diceret, tractabat, quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga, et sic novissime clausit: ***
Insanierunt in hac suasoria multi circa Othryadem: MVRREDIVS, qui dixit: fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades, qui perit, ut falleret, revixit, ut vinceret. LICINIVS NEPOS: cum exemplo vobis etiam mortuis vincendum fuit. ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias videtur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulchro victor digitis vulnera pressit, ut tropaeo Laconem inscriberet. o dignum [in] Spartano atramentum, (o) virum, cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine! CATIVS CRISPVS, municipalis (rhetor), cacozelos dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet; nos sine deliciis educamur, sine muris vivimus, sine vita vincimus.