# Suasoriae 1.1.82-29

Seneca Maior, Suasoriae, SUASORIAE, lines 1.1.82-1.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-maior/suasoriae/1.1.82

[17] SENECA fuit, cuius nomen ad vos potuit pervenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut novissime morbo huius rei et teneretur et rideretur. nam et servos nolebat habere nisi grandes et argentea vasa non nisi grandia. credatis mihi velim non iocanti: eo pervenit insania ius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. omnia grandia probanti impositum est cognomen vel, ut Messala ait, cognomentum, et vocari coepit Seneca Grandio. aliquando iuvene me is in hac suasoria, cum [in] posuisset contradictionem 'at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt', sublatis manibus, insistens summis digitis � sic enim solebat, quo grandior fieret � exclama(vi)t: gaudeo, gaudeo! mirantibus nobis, quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. item dixit: iste, qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumscripsit, dilatavit profundum, novam rerum naturae faciem imperat; ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos.
[18] SAENIANVS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria vinculis; Lacones, nisi succurritis, mundus captus est.
Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis (delectetur. is huius) suasoriae occasione sumpsit contradictionem: 'at' inquit 'trecenti sumus' et ita respondit: trecenti, sed viri, sed armati, sed Lacones, sed ad Thermopylas. numquam vidi plures trecentos.
[19] LATRO in hac suasoria, cum tractasset omnia, quae materia capiebat, posse ipsos et vincere, posse certe invictos reverti (virtute) et beneficio loci, tum illam sententiam: si nihil aliud, erimus certe belli mora. postea memini auditorem Latronis ABRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis, qui pantomimis fabulas scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen, in quo agnovimus sensum Latronis in his versibus:
ite agite, (o) Danai, magnum paeana canentes,
ite triumphantes: belli mora concidit Hector.

---

Seneca Maior, SUASORIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/seneca.html.
