Latin · ~3 min
Book 1, Chapter 6
Seneca the Elder, Controversiae 1.6.10
Not analysed yet
sed aiebat Latro non esse tanti detrahere illi commendationem soluti adulescentis, ut detraheretur inuidia relicti patris. FVSCVS ARELLIVS egregie declamauit; non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed quamuis orba non esset, eici iussit. non aliam sibi magis placere, sed illam displicere dixit, et hoc, quod Latro transcurrerat, pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam in patrem. GALLIO illud quod omnes scolastici transierant dixit: timere se ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe ne uideretur; nolle se suspectum esse reipublicae. IVLIVS BASSVS timuit ne puella uideretur improbe iusiurandum exegisse; ne quid liberi sibi esset, adiecit iurasse se per patrem.