# Controversiae 1.7.10

Seneca the Elder, Controversiae, Book 1, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/1.7.10

PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et uincto simillimus; tu in solitudine, ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non uidebas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. Blandi. Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a Latrone tanquam puerilis: hoc ei prouisum est, ut aliquem ex suis reliquisse uideatur quem non occiderit. VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistolam manus: praebeo; praecide et ale. Pompei SILONIS. “Liberi parentes alant, aut uinciantur.” ad te legem meam transfero:

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
