Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 1
Seneca the Elder, Controversiae 10.1.14
Not analysed yet
Idem Latronis illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes quae summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura diuidunt; et illam: †productam sacerdotes tuam: et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar solo adaequandum est. Ipse autem laudabat haec utique quae docuerat. nam in hac ipsa controuersia ne Bassus uideatur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuuenes propter dipondios tuos?