# Controversiae 10.1.3

Seneca the Elder, Controversiae, Book 10, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/10.1.3

quid me intueris ? quid obseruas quid dicam ? — subductus est. ARELLI FVSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu, non est fortunae meae; ista diuites possunt; satis est si uiuimus. Cum inspoliatum cadauer patris mei inuentum sit, quis fuerit percussor nescio: quisquis fuit quasi diues spolia contempsit. “Quare, inquit, me sequeris per publicum?” facinus indignum commissum est: diues et pauper eadem uia incessimus. OSCI. “Accusa,” inquit. ubi est qui primo coeperat? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: uiueret. “Quare, inquit, me reum non facis?” quia accusatorem me non times mortuo patre meo — timeo enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet, si dixero occiso. Occisus est pater meus —

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
