Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 1
Seneca the Elder, Controversiae 10.1.5
Not analysed yet
FVLVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? “Cur non agis?” quia adeo non metuis ut cogas tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius uestem mutaui. ARGENTARI. Non uis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas. Clodi TVRRINI patris. “Quare, inquit, sordes sumpsisti?” quid ergo ? ne lugebo quidem quem uindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri quem adhuc tacitus fleo. PORCI Latronis.