# Controversiae 10.10

Seneca the Elder, Controversiae, Book 10, Chapter pr. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/10.10

Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri? nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt non subtraham, licet non plura uideantur: uos subiciatis. OSCVS non incommode dixit, sed sibi ipse nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit oratio eius non figurata erat sed praua. Itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutauit: “poteram,” inquit, “dicere, aue Osce.” Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas. nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
