Latin · ~3 min
Book 10, Chapter 2
Seneca the Elder, Controversiae 10.2.12
Not analysed yet
Colorem pro adulescente GALLIO illum induxit: circumsteterunt me, inquit, iuuenes: aetatis causa agi uidebatur. cum dubitarem exaudiui nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, illi non cedo. CESTIVS hoc colore usus est: putasse sese ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. MONTANVS VOTIENVS ait: cogitaui non quid imperares, sed quid praecepisses: dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Inuidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua uidebatur, cum quaereretur utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est quod me putes uisum illis fortiorem: decepti sunt, pater; iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle crediderunt.