Latin · ~3 min
Book 10, Chapter 2
Seneca the Elder, Controversiae 10.2.9
Not analysed yet
Si potest abdicari, an debeat. hoc sic diuisit: an etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. Tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut uirum fortem uincere aut a filio uinci? Si non debuisset contendere, non uicisset. et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum si te uicisset, cum deberet a filio tuo uinci. nulla laus tua fuisset: apparuisset enim illam uictoriam non uiri fortis fuisse, set patris. silentio uirtutes uestrae transissent: