Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 3
Seneca the Elder, Controversiae 10.3.15
Not analysed yet
LABIENVS ait: non sum statim exoratus et si uixisset non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. “At uictor cito exoratus est.” Noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio. HISPANVS de morte eius hoc dixit: iterum illam nobis uir abduxit. ALBVCIVS ait: tuto me, ait, putaui loqui fortius; non dubitaui enim, quin frater illi dicturus esset: non est quod timeas, exorabitur; si difficilior erit, ego illum rogabo; et si rogasses, adulescens, fecissem. non magis tibi nego quidquam quam soror tua marito?